OLEI Largitio

OLEI Largitio
OLEI Largitio
populo facta a Severo Imperat. memoratur Spartiano m vita eius, c. 18. Tripolim, unde oriundus erat, contusis bellicosisimts gentibus securissimam reddidit, ac pacem diuturnam, oleum gratitum et fecundissimum agrum donavit. Ad usum videl. gymnasiorum civit atibus olim et gratuitum concedi a Principibus, et legari etiam a privatis consuevit. Sed de hac largitate in Tripolitanos nihil Aur. Victor, quô locô, de Severi in illos beneficiis meminit. lmo vero contratium plane scribit idem alibi, in Vitae Constantini: c. 41. Remotae olei frumentique adventitiae praebittones, quibus Tripolis ac Nicaea acerbtus angebantur: quae res (aut si mavis quorum) superiores Severi imperiô, gratantes (vel gratanter, i. e. gratuito) civi obtulerant: verteratque gratiam muneris huius in perniciem posterorum dissimulatio. Ubi non Severum Tripolitanis, verum contra Severo Tiipolitanos oleum frumentumque annuum, ultra legitimum canonem praebuisse, refert. Et quare Tripolitahis oleum largiretur Severus, ceu rem, cuius inopiâ laborarent, cum certum sit, adeo eâ merce illos abundâsse, ut aliis etiam populis suppeditarent? Nam olei Tripolitani meminerunt veteres Scriptores, ut etiam Romae cogniti atque usitati, quod et vetus iuver alis Interpres docet. Severo autem qui tantô studiô Populi Romani annonam curabat, nullum munus hâc praebitione poterat gratius accidere. Ita ergo textum Capitolini, ex Regio et Puteanis codicibus, restituit Casaubon. ac populo Rom. oleum gratuitum ac fecundissimum in aeternum donavit: quae verissima et optima sententia. Nam olem fuisse Populo Rom. a Severo delatum, etiam Spartianus alicubi confirmat, et Lamprid. quoque docet in Alexandro Seu. loc. mox citando ut videbimus. Tantam autem huius rei curam habuit Imperator, ut de eo sub finem addat praefatus Auctor: Moriens septem annorum canonem, ita ut quottidiana septuaginta quinque milia modiorum expendi possent, reliquit: olei vero tantum, ut per quinquennium, non solum Urbis usibus, sed et totius Italiae, quae oleô egeret, sufficeret. Quam liberalitatem postmodum cum Heliogabalus minuisset, instauravit Alexander Severus, teste Lampridiô, in Vita illius, c. 22. Oleum, quod Severus Populo dederat, quodque Heliogahalus imminuerat, turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integraum restituit. Imo nec hoc solum, verum etiam institutae a Severo liberalitati cumulum abiecit. Paulo post, c. 24. Addidit et oleum luminibus thermrum: cum antea non ante auroram (Potius et ante nonam) paterent et ante Solis occasum clauderentur, etc. Ubi simul homines negotiosos reddidit usque ad horam diei nonam, permissis eis etiam post Solis occasum haerere in balneis. Vide Casaubon. praefatum Not. ad Spartian. et Lamprid. et plura hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”